Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 67

Precedente Successiva

Caput XVI.
Si sensus esset potentia passiva incorporea indivisibilis, non
posset nisi semel sentire; nec multa, nec contraria simul,
nec simulachra eorum, sed corpori tenui mobilique
haec omnia convenire.

~ Non modo Aristoteles rationem suae positionis reddere nequit,
quo scilicet pacto potentia, ubi informata est aliqua
forma sensibili, possit aliam recipere; cum quae intu est
prohibeat; vel ubi reponat, quam habebat, dum novam
accipit: Et quo pacto, cum sit passiva, possit proprium
deponere actum, ac spoliari suo perfectivo, quo cum est magis unum,
quam compositum ex materia et forma: Cum materia nulla possit
propriam formam depellere, nisi ab externa agente causa sibi auferatur:
Nec enim ignis calorem, nec frigus terra deponunt, nisi a contrario
priventur: nec quomodo illam oblivioni dat et postea meminit.
Sed et hoc deterius declarat, quomodo possit eodem tempore
contraria sentire, calorem et frigus, albedinem et nigredinem, contrariisque
informari; cum sit incorporea, indivisibilisque potentia:
species autem multae divisibilesque. Aiunt, non esse contraria haec in
cognoscente virtute, sed in rebus ad invicem. Potentia autem contraria
ipsa iudicat, non fit. Sed hoc absurdum est. Sic enim neque
potentia ipsa contraria esse iudicaret; ipsa enim res iudicat, prout afficitur,
ab eis. Si a contrariis contrario modo afficitur, contraria iudicat:
si simili, similia.
~ Quapropter nunquam iudicabit contraria, a quibus non patitur
contraria. Pati autem est ifnormari aut Aristotetem [ Aristotelem]. Ergo simul
duobus contrariis informetur, est opus. Patet quidem in tactu aliter
nos affici a frigore et aliter a calore; ideoque dicimus illud frigus, hunc
calorem. Si autem ita non pateretur, sed sicut qui specillis utitur rubris,
omnia rubra videt, et non suis colorata coloribus differentibus,
ita potentia nisi conrario modo afficiatur, eadem reputabit esse contraria.
~ Praeterea quomodo potest res multas simul sentire, nil dicunt, hac
ratione. Alij dicunt esse in sensu contraria, sicut dulcedo et albedo
in pomo eodem subiecto res diversae: Sed si ita est, Ergo potentia

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche